Liber Numeri*

Caput 7: Versus 86

Mortariola aurea duodecim.ID.Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipitAct. 2.. Unde subditur:Pondere,etc.ID.Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiae sequentes, omnia quae in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiae unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animae damnationem parit.
(* Traductions européennes)